PENINAE Alpes

PENINAE Alpes
PENINAE Alpes
aliis Penninae, et Poeninae Plinio l. 3. c. 17. Marcellino l. 15. etc. ab Hannibalis, Poenorum ducis, transitu dictae videntur: et scribit Iovius apud Bardum, qui vicus est inter Eporediam et Augustam Salassorum, ubi vallis arctissime coit, literas cotibus insculptas ostendi, transitus huius monumentum. Sed gravissimi auctores aliâ in Italiam viâ Poenum penertrâsse tradunt, et Merula censet, eius exercitum, in varia agmina divisum, pluribus locis traiecisse. Imo ex Polybio l. 3. apparet, Hannibalem per Allobrogum fines, aut Vocontiorum, i. e. per Delphinatum transiisse, ut ait Sabellic. Enn. 5. l. 1. Aliis Penninae, quasi
Pinninae dicuntur, a celsi cacuminis eminentia; quod Penum incolae, Pennum antiqui, quasi Pinnam, dixêre. Alii a Pen Deo ibi culto, quem Iovem fuisse, docet Cluverius l. 1. c. 26. vocis originem arcessunt. Nisi forte is Pan fuit, Veragris Pen appellatus. Sunt autem Penninae eae Alpes, quae ab Octoduro Augustam Praetoriam versus porriguntur, summusque Penninus Antonino is est, quem montem Iovis Montiou vocant multi superioris et nostrae aetatis scriptores; et qui hodiernâ appellatione vocatur Mons S. Bernardi maior, Gall. Grand S. Bernard. Lazius, Pinzgew interpretatur. Vestigium nominis veteris, apud Salassios est, in valle Pelinna, quae Augusta Praetoriâ seu Salassorum ad Penninum ducit, valesianorum hanc vallem esse opinatur Rhenanus, sed situs non patitur: nec suffragium impetrat Cluver. l. 2. c. 6. cum Penninos ad totum Vallesianorum tractum extendit, nimis enim sic Orientem versus illos prorogat, quemadmodum Iovius, et Martianus ad Meridiem nimis. Pennini iugi incolas Veragros Livius ponit, l. 21. c. 38. unde sententiae superius allatae fulcimentum non leve. Lips. in Tacit. Histor. l. 1. c. 61. Simlerus de Alpib. Ioh. Bapt. Plantinus Helv. Novâ et Antiq. Tscudus, Livius, etc. Vide quoque in Penninae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • LUGDUNENSIS Gallia — ab urbe Lugduno, velut a metropoli sua nomen accepit: quae ante eam conditam, ab indigenis Celtica, a Romanis Galla appellabatur. Licet enim totius primum Galliae incolae Celtae dicerentur, tamen, ut inter Africae provincias fuit Africa proprie… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”